Encontrados 160 resultados para: Magis
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 13)
Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: (Evangelium secundum Marcum 6, 51)
Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? (Evangelium secundum Marcum 10, 26)
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)