Encontrados 298 resultados para: Malum

  • qui odio habetis bonum, et diligitis malum ; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum ; (Prophetia Michaeae 3, 2)

  • Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? (Prophetia Habacuc 1, 13)

  • Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra. (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)

  • Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. (Prophetia Zachariae 7, 10)

  • Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)

  • Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 8)

  • Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)

  • Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)

  • Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina