Encontrados 436 resultados para: Manassen tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)
Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. (Liber Genesis 49, 27)
Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. (Liber Genesis 50, 22)
Issachar, Zabulon et Benjamin, (Liber Exodus 1, 3)
Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)
Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)
Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)
Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. (Liber Exodus 34, 23)