Encontrados 106 resultados para: Manuum

  • cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël. (Liber Isaiae 19, 25)

  • Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. (Liber Isaiae 25, 11)

  • sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ; (Liber Isaiae 29, 23)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. (Liber Isaiae 45, 11)

  • Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)

  • Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. (Liber Isaiae 65, 22)

  • et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)

  • et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. (Liber Ieremiae 25, 6)

  • Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. (Liber Ieremiae 25, 7)

  • quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. (Liber Ieremiae 25, 14)

  • Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 32, 30)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina