Encontrados 539 resultados para: Meam

  • Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra hæc vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)

  • Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)

  • Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)

  • Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. (Prophetia Danielis 10, 9)

  • Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. (Prophetia Osee 2, 9)

  • Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam. (Prophetia Osee 5, 15)

  • In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. (Prophetia Ioel 3, 2)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina