Encontrados 45 resultados para: Media
Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)
Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. (Actus Apostolorum 16, 25)
Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: (Actus Apostolorum 22, 6)
die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. (Actus Apostolorum 26, 13)
Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora. (Apocalypsis Ioannis 8, 1)