Encontrados 40 resultados para: Mensus

  • Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, (Liber Ruth 3, 15)

  • Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. (Liber II Samuelis 8, 2)

  • Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. (Liber I Regum 17, 21)

  • Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est: (Liber Ecclesiasticus 1, 9)

  • Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera? (Liber Isaiae 40, 12)

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. (Prophetia Ezechielis 40, 6)

  • Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus. (Prophetia Ezechielis 40, 9)

  • Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 11)

  • Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. (Prophetia Ezechielis 40, 13)

  • Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 40, 19)

  • Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine. (Prophetia Ezechielis 40, 20)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina