Encontrados 450 resultados para: Misit
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)
Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 33)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 18)