Encontrados 63 resultados para: Montibus

  • Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 8)

  • Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos. (Liber II Paralipomenon 2, 2)

  • Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi. (Liber II Paralipomenon 2, 18)

  • At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 16)

  • Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus. (Liber II Paralipomenon 26, 10)

  • Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. (Liber II Paralipomenon 27, 4)

  • Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. (Liber Iudith 3, 7)

  • Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. (Liber Iudith 7, 9)

  • Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. (Liber Iudith 16, 5)

  • quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. (Liber Psalmorum 49, 10)

  • Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: (Liber Psalmorum 74, 7)

  • Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; (Liber Psalmorum 75, 5)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina