Encontrados 95 resultados para: Mortis

  • Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)

  • Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)

  • aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? (Epistula II ad Corinthios 2, 16)

  • Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: (Epistula ad Hebraeos 2, 14)

  • et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. (Epistula ad Hebraeos 2, 15)

  • et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. (Apocalypsis Ioannis 1, 18)

  • Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. (Apocalypsis Ioannis 13, 3)

  • Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. (Apocalypsis Ioannis 13, 12)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina