Encontrados 193 resultados para: Multa

  • Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. (Actus Apostolorum 22, 28)

  • Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, (Actus Apostolorum 24, 2)

  • Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. (Actus Apostolorum 25, 23)

  • Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, (Actus Apostolorum 26, 9)

  • Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)

  • Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, (Epistula ad Romanos 9, 22)

  • Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: (Epistula ad Romanos 12, 4)

  • Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)

  • Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. (Epistula I ad Corinthios 12, 14)

  • Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)

  • Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)

  • Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina