Encontrados 106 resultados para: Multitudo

  • Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)

  • Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, (Actus Apostolorum 5, 14)

  • Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)

  • Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)

  • Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)

  • Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. (Actus Apostolorum 15, 12)

  • Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. (Actus Apostolorum 17, 4)

  • Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. (Actus Apostolorum 21, 36)

  • Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. (Actus Apostolorum 23, 7)

  • Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina