Encontrados 161 resultados para: Nemo
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. (Evangelium secundum Lucam 1, 61)
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)
Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. (Evangelium secundum Lucam 8, 16)
Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)