Encontrados 38 resultados para: Novit

  • sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus (Liber Baruch 3, 32)

  • Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. (Prophetia Danielis 2, 22)

  • Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)

  • Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)

  • Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)

  • Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, (Actus Apostolorum 15, 8)

  • Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)

  • Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. (Epistula II Petri 2, 9)

  • Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)

  • Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina