Encontrados 53 resultados para: Olei

  • Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri : et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 39)

  • Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. (Liber Nehemiae 13, 5)

  • Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. (Liber Nehemiae 13, 12)

  • Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. (Liber Iudith 10, 5)

  • quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: (Liber Iob 29, 6)

  • A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. (Liber Psalmorum 4, 8)

  • Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. (Liber Isaiae 5, 1)

  • Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. (Liber Isaiae 10, 27)

  • Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis. (Liber Ieremiae 41, 8)

  • Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 45, 24)

  • et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. (Prophetia Ezechielis 46, 5)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina