Encontrados 147 resultados para: Panem

  • Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. (Liber Thobis 4, 18)

  • Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. (Liber Iob 22, 7)

  • Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. (Liber Psalmorum 36, 25)

  • quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? (Liber Psalmorum 77, 20)

  • Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis. (Liber Psalmorum 77, 24)

  • Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia. (Liber Psalmorum 77, 25)

  • Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 101, 5)

  • quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 101, 10)

  • producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, (Liber Psalmorum 103, 14)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina