Encontrados 167 resultados para: Patres

  • Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)

  • Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem. (Liber Esdrae 5, 12)

  • Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua. (Liber Nehemiae 9, 16)

  • Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis. (Liber Nehemiae 9, 34)

  • numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum. (Liber Nehemiae 13, 18)

  • Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)

  • Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. (Liber Esther 14, 5)

  • Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. (Liber Iob 15, 10)

  • Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: (Liber Iob 15, 18)

  • Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: (Liber Iob 30, 1)

  • In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos. (Liber Psalmorum 21, 5)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina