Encontrados 59 resultados para: Peccatorum

  • Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, (Actus Apostolorum 13, 38)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. (Epistula ad Romanos 7, 5)

  • In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 7)

  • in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: (Epistula ad Colossenses 1, 14)

  • qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: (Epistula ad Hebraeos 1, 3)

  • quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. (Epistula ad Hebraeos 8, 12)

  • sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. (Epistula ad Hebraeos 10, 3)

  • et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. (Epistula ad Hebraeos 10, 17)

  • scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)

  • Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. (Epistula I Petri 4, 8)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina