Encontrados 5170 resultados para: Peccatum autem gratia

  • Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)

  • majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula Iacobi 4, 6)

  • Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)

  • Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. (Epistula Iacobi 4, 11)

  • Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: (Epistula Iacobi 4, 13)

  • Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. (Epistula Iacobi 4, 16)

  • Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. (Epistula Iacobi 4, 17)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1, 2)

  • quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: (Epistula I Petri 1, 8)

  • De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: (Epistula I Petri 1, 10)

  • quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina