Encontrados 156 resultados para: Pedes
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)
et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. (Liber Genesis 19, 2)
Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24, 32)
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. (Liber Exodus 4, 25)
Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)
Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, (Liber Exodus 28, 33)
Ipsum autem arietem secabis in frusta : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. (Liber Exodus 29, 17)
lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, (Liber Exodus 30, 19)
Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ (Liber Exodus 37, 13)
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : (Liber Exodus 39, 22)