Encontrados 45 resultados para: Perpetuum

  • Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. (Liber Proverbiorum 12, 19)

  • Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)

  • Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 3, 8)

  • Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)

  • Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)

  • Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 16)

  • Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. (Liber Sapientiae 6, 21)

  • Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: (Liber Sapientiae 6, 22)

  • sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. (Liber Sapientiae 12, 10)

  • neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. (Liber Sapientiae 14, 13)

  • Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. (Liber Sapientiae 16, 6)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina