Encontrados 15 resultados para: Piger
Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. (Liber Proverbiorum 6, 6)
Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? (Liber Proverbiorum 6, 9)
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)
Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur. (Liber Proverbiorum 13, 4)
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. (Liber Proverbiorum 20, 4)
Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. (Liber Proverbiorum 21, 5)
Dicit piger: Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum. (Liber Proverbiorum 22, 13)
Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. (Liber Proverbiorum 26, 13)
Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. (Liber Proverbiorum 26, 14)
Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. (Liber Proverbiorum 26, 15)
Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. (Liber Proverbiorum 26, 16)