Encontrados 386 resultados para: Populi
Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis: (Prophetia Zachariae 8, 20)
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. (Prophetia Zachariae 9, 16)
Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)
Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 4)
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 3)
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 10)