Encontrados 547 resultados para: Populus

  • Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)

  • Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terræ, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? (Liber Ieremiae 44, 21)

  • et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)

  • Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt ; obliti sunt cubilis sui. (Liber Ieremiae 50, 6)

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini, (Liber Ieremiae 51, 45)

  • Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres: (Liber Ieremiae 52, 28)

  • Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. (Lamentationes 1, 7)

  • Caph. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis ! (Lamentationes 1, 11)

  • quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, (Liber Baruch 2, 30)

  • Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: (Liber Baruch 4, 5)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina