Encontrados 280 resultados para: Porro

  • Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ. (Liber I Paralipomenon 15, 24)

  • Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: (Liber I Paralipomenon 16, 5)

  • Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; (Liber I Paralipomenon 16, 38)

  • Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis: (Liber I Paralipomenon 18, 15)

  • Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. (Liber I Paralipomenon 18, 17)

  • Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)

  • Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum. (Liber I Paralipomenon 21, 20)

  • Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. (Liber I Paralipomenon 23, 5)

  • Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. (Liber I Paralipomenon 23, 10)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina