Encontrados 38 resultados para: Priusquam

  • Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. (Liber Psalmorum 57, 10)

  • Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. (Liber Psalmorum 89, 2)

  • Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. (Liber Psalmorum 118, 67)

  • Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit: (Liber Psalmorum 128, 6)

  • Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos: (Liber I Maccabaeorum 10, 4)

  • Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)

  • alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)

  • Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. (Liber Ecclesiasticus 11, 7)

  • Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. (Liber Ecclesiasticus 11, 8)

  • Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea. (Liber Ecclesiasticus 51, 18)

  • Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. (Liber Ieremiae 1, 5)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina