Encontrados 35 resultados para: Profecti
et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ: et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos ; cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)
Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. (Evangelium secundum Marcum 9, 29)
Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. (Actus Apostolorum 16, 40)
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)
Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)
Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)