Encontrados 1062 resultados para: Quoniam
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)
Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. (Epistula Iacobi 2, 19)
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? (Epistula Iacobi 2, 20)
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? (Epistula Iacobi 2, 22)
Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. (Epistula Iacobi 3, 1)
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)
Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)
quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. (Epistula I Petri 1, 16)
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. (Epistula I Petri 2, 3)
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)