Encontrados 176 resultados para: Reges

  • Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus. (Prophetia Danielis 8, 22)

  • Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)

  • Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamet in eis ad me. (Prophetia Osee 7, 7)

  • et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)

  • Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)

  • Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)

  • Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)

  • Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: (Evangelium secundum Lucam 21, 12)

  • Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)

  • Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. (Actus Apostolorum 4, 26)

  • et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: (Apocalypsis Ioannis 6, 15)

  • Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina