Encontrados 628 resultados para: Regis

  • Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. (Liber Ieremiae 21, 7)

  • Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. (Liber Ieremiae 21, 10)

  • Et domui regis Juda: Audite verba Domini, (Liber Ieremiae 21, 11)

  • Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, (Liber Ieremiae 22, 1)

  • Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! (Liber Ieremiae 22, 6)

  • Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, (Liber Ieremiae 22, 24)

  • et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum: (Liber Ieremiae 22, 25)

  • Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), (Liber Ieremiae 25, 1)

  • A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. (Liber Ieremiae 25, 3)

  • In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 26, 1)

  • Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. (Liber Ieremiae 26, 10)

  • Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. (Liber Ieremiae 26, 18)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina