Encontrados 180 resultados para: Respondens

  • Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, (Evangelium secundum Lucam 10, 41)

  • et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)

  • Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)

  • At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, (Evangelium secundum Lucam 13, 8)

  • Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)

  • Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)

  • Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? (Evangelium secundum Lucam 14, 3)

  • Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? (Evangelium secundum Lucam 14, 5)

  • At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. (Evangelium secundum Lucam 15, 29)

  • Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 17)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina