Encontrados 368 resultados para: Respondit
Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ? (Liber Exodus 2, 14)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)
Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. (Liber Exodus 4, 2)
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. (Liber Exodus 5, 2)
Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)
Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 10)
Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ? (Liber Exodus 10, 10)
Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam. (Liber Exodus 10, 29)
Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ? (Liber Exodus 17, 2)
Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei : (Liber Exodus 18, 15)
Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio. (Liber Exodus 32, 18)
Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : (Liber Exodus 32, 22)