Encontrados 54 resultados para: Revertetur

  • Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. (Liber Ecclesiastes 5, 14)

  • Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? (Liber Ecclesiastes 5, 15)

  • Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)

  • Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)

  • Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. (Liber Isaiae 37, 7)

  • In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)

  • In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. (Liber Isaiae 45, 23)

  • sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)

  • Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. (Liber Ieremiae 3, 1)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur? (Liber Ieremiae 8, 4)

  • Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. (Liber Ieremiae 22, 10)

  • Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius, (Liber Ieremiae 22, 11)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina