Encontrados 39 resultados para: Salomonem

  • Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. (Liber I Regum 1, 10)

  • Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ : Salomonem autem servum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 19)

  • me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 26)

  • dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 33)

  • Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)

  • Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 39)

  • Responditque Jonathas Adoniæ : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem : (Liber I Regum 1, 43)

  • Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. (Liber I Regum 1, 51)

  • Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam. (Liber I Regum 1, 53)

  • Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. (Liber I Regum 2, 19)

  • Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. (Liber I Regum 2, 28)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina