Encontrados 85 resultados para: Sapiens

  • Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: (Liber Proverbiorum 24, 5)

  • Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)

  • Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)

  • Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)

  • Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)

  • Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)

  • quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? (Liber Ecclesiastes 2, 19)

  • Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. (Liber Ecclesiastes 4, 13)

  • Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? (Liber Ecclesiastes 6, 8)

  • Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, (Liber Ecclesiastes 7, 24)

  • Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? (Liber Ecclesiastes 7, 30)

  • Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina