Encontrados 20 resultados para: Sapientium

  • Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. (Liber Ecclesiastes 12, 11)

  • Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 26)

  • Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. (Liber Sapientiae 7, 15)

  • Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: (Liber Ecclesiasticus 8, 9)

  • In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. (Liber Ecclesiasticus 21, 29)

  • Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? (Liber Isaiae 19, 11)

  • Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. (Epistula I ad Corinthios 1, 19)

  • Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina