Encontrados 433 resultados para: Saul mortem

  • Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. (Liber Genesis 36, 37)

  • Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. (Liber Genesis 46, 10)

  • Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Genesis 50, 23)

  • hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)

  • Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. (Liber Exodus 10, 17)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt: (Liber Leviticus 16, 1)

  • Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum. (Liber Numeri 26, 13)

  • Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)

  • Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, (Liber Numeri 35, 32)

  • Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: (Liber Deuteronomii 30, 15)

  • Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina