Encontrados 29 resultados para: Sede

  • Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: (Liber Sapientiae 9, 10)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)

  • Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. (Liber Isaiae 52, 2)

  • et dixerunt ad eum: Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. (Liber Ieremiae 36, 15)

  • Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)

  • Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 44)

  • Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)

  • Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. (Evangelium secundum Lucam 1, 52)

  • At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. (Evangelium secundum Lucam 16, 6)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina