Encontrados 155 resultados para: Semen

  • et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. (Liber Deuteronomii 10, 15)

  • Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: (Liber Deuteronomii 25, 5)

  • Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, (Liber Iosue 24, 3)

  • Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)

  • Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 42)

  • jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. (Liber I Samuelis 24, 22)

  • Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. (Liber II Samuelis 7, 12)

  • et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. (Liber I Regum 11, 39)

  • Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua: (Liber II Regum 17, 20)

  • semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 13)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina