Encontrados 42 resultados para: Sermone
Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. (Liber Isaiae 32, 7)
Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem. (Prophetia Danielis 1, 14)
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait: (Prophetia Danielis 7, 1)
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 15)
Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. (Evangelium secundum Lucam 1, 29)
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: (Evangelium secundum Lucam 24, 19)
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)
Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam: (Actus Apostolorum 20, 2)
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)