Encontrados 368 resultados para: Sibi

  • Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)

  • Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Liber Genesis 37, 10)

  • Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. (Liber Genesis 38, 9)

  • Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam. (Liber Genesis 38, 23)

  • Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: (Liber Genesis 39, 4)

  • Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: (Liber Genesis 40, 5)

  • Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)

  • Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. (Liber Genesis 43, 17)

  • audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. (Liber Genesis 46, 2)

  • Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. (Liber Exodus 26, 3)

  • E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)

  • et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. (Liber Exodus 28, 14)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina