Encontrados 785 resultados para: Suam
et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 18)
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. (Evangelium secundum Marcum 7, 30)
et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. (Evangelium secundum Marcum 8, 3)
Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. (Evangelium secundum Marcum 8, 26)
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 40)