Encontrados 785 resultados para: Suam
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. (Epistula I ad Corinthios 11, 21)
et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 13)
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: (Epistula ad Ephesios 1, 20)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. (Epistula ad Ephesios 5, 28)
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: (Epistula ad Ephesios 5, 29)
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5, 31)
Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. (Epistula ad Philippenses 2, 30)