Encontrados 44 resultados para: Substantia

  • Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia. (Liber II Paralipomenon 35, 7)

  • Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. (Liber Esdrae 1, 4)

  • Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant. (Liber Esdrae 1, 6)

  • et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis. (Liber Esdrae 10, 8)

  • Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. (Liber Thobis 4, 7)

  • Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. (Liber Thobis 6, 12)

  • Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. (Liber Esther 9, 15)

  • Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)

  • Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)

  • Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. (Liber Psalmorum 38, 6)

  • Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. (Liber Psalmorum 38, 8)

  • Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. (Liber Psalmorum 68, 3)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina