Encontrados 8 resultados para: Sustinui
Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. (Liber Psalmorum 24, 5)
Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. (Liber Psalmorum 24, 21)
Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam. (Liber Psalmorum 68, 8)
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni. (Liber Psalmorum 68, 21)
Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)
Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. (Liber Ieremiae 15, 15)
Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. (Liber Ieremiae 31, 19)
persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)