Encontrados 161 resultados para: Templum Hierusalem et Ciro
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
Et post hæc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo, (Apocalypsis Ioannis 15, 5)
Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)