Encontrados 42 resultados para: Tetigerit

  • Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, (Liber Leviticus 22, 4)

  • Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, (Liber Numeri 19, 11)

  • Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)

  • Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. (Liber Numeri 19, 16)

  • Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)

  • Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 22)

  • et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. (Liber Numeri 31, 19)

  • Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. (Liber Iosue 2, 19)

  • Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, (Liber Iob 20, 6)

  • sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6, 29)

  • Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. (Liber Ecclesiasticus 13, 1)

  • De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina