Encontrados 105 resultados para: Tota

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas. (Liber Exodus 10, 13)

  • Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua. (Liber Exodus 14, 21)

  • columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 10)

  • In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 12)

  • Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. (Liber Leviticus 6, 9)

  • sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. (Liber Leviticus 6, 22)

  • Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: (Liber Deuteronomii 11, 13)

  • non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. (Liber Deuteronomii 13, 3)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina