Encontrados 17 resultados para: Transiret
Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. (Evangelium secundum Lucam 6, 1)
Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. (Evangelium secundum Lucam 18, 37)