Encontrados 90 resultados para: Turba
Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)
quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)
Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum. (Actus Apostolorum 17, 5)
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. (Actus Apostolorum 21, 34)
in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. (Actus Apostolorum 24, 18)